SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Decretum
De nomine Episcopi in prece eucaristica
proferendo
Cum de nomine Episcopi in prece eucharistica
proferendo nihil in Missali Romano indicetur, plures Ordinarii et etiam
Conferentiae Episcopales ab hac Sacra Congregatione petierunt quinam essent in
eadem prece nominandi.
Episcopus in prece eucharistica memoratur non tantum
vel non praecipue honoris gratia, sed ob causam communionis et caritatis, sive
ad significandum oeconomum gratiae summi sacerdotii[1], sive ad divina auxilia pro
eius persona et ministerio impetranda in ipsa celebratione Eucharistiae, quae
est totius actionis virtutisque Ecclesiae culmen et fons [2].
Patet profecto multas ex his rationibus pro iis quoque
valere, qui sive charactere episcopali insigniti sunt sive non, portionem
populi Dei, non ut dioecesim ordinatam, gubernant. Quapropter sequentia
statuuntur :
I. In prece eucharistica nominari debent :
a) Episcopus dioecesanus;
b) Episcopus, qui ad aliam sedem translatus, prioris
retinet administrationem;
c) Administrator Apostolicus «sede plena» aut sede
vacante, tum permanens tum ad tempus constitutus, qui sit Episcopus et revera
toto munere fungatur praesertim in spiritualibus;
d) Vicarius et Praefectus Apostolicus;
e) Praelatus et Abbas nullius cui commissa est
iurisdictio in territorium ab aliqua dioecesi seiunctum.
II. Praeter supra dictos, nominari licet in prece eucharistica Episcopos
Coadiutores et Auxiliares, qui Episcopo dioecesano in dioecesi regenda dant
operam, aliosque, dummodo sint charactere episcopali insigniti. Qui si plures
sunt, post nomen proprii Ordinarii, de quo in num. I, prolatum, omnes simul
memorantur, reticitis nominibus.
III. In aliis
omnino peculiaribus adiunctis Apostolica Sedes adeatur.
IV. Quoad formulas adhibendas:
a) formula in memoria agenda sive Episcopi sive Vicarii
et Praefecti Apostolici, sive etiam Praelati et Abbatis nullius, erit iuxta
varia adiuncta: «una cum Episcopo (Vicario, Praelato, Praefecto,
Abbate) nostro N.» ;
b) si simul sunt cumulanda nomina, nomen Episcopi
dioecesani semper prius pronuntietur,
deinde alterum nomen, hac formula : «una cum Episcopo nostro N. et ...» vel, quando plures sunt nominandi, formula
generali: «una cum Episcopo nostro N. eiusque
Episcopis adiutoribus»;
c) quando Missa celebratur a sacerdote in alieno
territorio sed pro coetu fidelium propriae dioecesis (Vicariatus aut
Praefecturae, Praelaturae aut Abbatiae nullius), verbi gratia occasione data peregrinationis,
formula erit : «una cum Episcopo (Vicario, Praelato, Praefecto, Abbate) nostro N. et Episcopo huius Ecclesiae N.»;
d) quando Missa celebratur ab Episcopo:
— infra fines propriae Ecclesiae, Episcopos
Coadiutores vel Auxiliares sibi sociare potest hac formula: «una mecum indigno
famulo tuo et cum meis Episcopis adiutoribus»;
— extra fines propriae Ecclesiae, formula erit : «una
cum fratre meo N., Episcopo (vel Praelato,
Praefecto, etc.) huius Ecclesiae et me indigno famulo tuo».
Haec statuta, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino,
collatis consiliis cum Sacra Congregatione pro Episcopis et cum Pontificia
Commissione Codici Iuris Canonici recognoscendo, decrevit, Summus Pontifex
Paulus VI, die v mensis Septembris, anno mcmlxxii,
approbavit et auctoritate Sua confirmavit, mandans ut ab omnibus ad quos
spectat servarentur.
Contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus
Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 9 mensis Octobris 1972.
Arturus Card. Tabera, Praefectus
X H. Bugnini
Archiep. tit. Diocletianen., a Secretis