"Liber Testamentum" (Oviedo) |
An
liceat novo Episcopo baculum pastorale tradere intra ritum ingressus in
Dioecesim?
R/. Negative.
Ritum, quo possessionem suae dioecesis capit Episcopus, qui
ab alia Ecclesia translatus est vel ordinationem episcopalem in sua cathedrali
ecclesia non acceperit, Caeremoniale Episcoporum particulatim praescribit. In
dicto ritu nullum locum habet traditio novo Episcopo baculi pastoralis.
Episcopus enim possessionem capit essentialiter vi proclamationis Litterarum
Apostolicarum et momento quo Episcopus in sua cathedra sedet.
Nam, Caeremoniale
Episcoporum, sive ad n. 1135, ubi de Episcopi ordinatione tractatur, sive
ad n. 1143, circa Episcopi receptionem in sua Cathedrali ecclesia, in lucem
ponit receptionem lectioni Litterarum Apostolicarum coniungi et constitutioni
Episcopi in cathedra eius.
Ad n. 1145, insuper, sic clare dicitur: «Si vero ipse
Metropolita introducit Episcopum in eius ecclesiam cathedralem, tunc ad ianuam
ecclesiae ipse praesentat Episcopum primae dignitati capituli et praesidet
processioni introitus, ad cathedram salutat populum et requirit ut ostendantur
et legantur Litterae apostolicae. Quibus lectis, et post acclamationem populi,
Metropolita invitat Episcopum ad sedendum in cathedra. Deinde Episcopus
surgit et canitur: Glória in
excélsis secundum rubricas».
Si Episcopus nondum episcopalem ordinationem receperit,
traditio baculi pastoralis pars constituit ipsius ritus ordinationis, ut in
Pontificali Romano dicitur (Ord. Episc.
n. 90).
(RPD: Notitiae 46-2009: 622)