Ir al contenido principal

Se pueden elegir como patronos dos o más santos o añadir al ya existente otro más como patrono secundario?

«Santos Ciriaco y Paula», de Raúl Berzosa
(Parroquia de los Santos Mártires, Málaga)
An liceat duos vel plures Sanctos in Patronos Caelestes constituere vel alium, tanquam secundarium addere?

R/. Negative ad utrumque.

Norma liturgica vigens (cf. Instructio, Calendaria particularia, diei 23 iunii 1970 et Normae, De Patronis constituendis, diei 19 martii 1973), clare statuit ut caelestis «Patronus unus tantum sit». Qui Patronus gradu festi de more est celebrandus, etiamsi, rationibus pastorali bus suadentibus, Apostolica Sedes gradum sollemnitatis concedere potest.

Attamen «licet duos vel plures Sanctos simul in Patronos eligere, si iidem Sancti una simul in Calendario inscribantur». Ea nempe conditione, ut sub una simul celebratione liturgica coluntur, uti sunt, exempli gratia, Sancti Cyrillus et Methodius, vel plures martyres qui eodem die celebrantur.

Inde igitur a promulgatione normarum De Patronis constituendis unus tantummodo Patronus constitui potest, ita ut non liceat de more praeter eum ullum alium Patronum tanquam «Patronum principalem» nec etiam tanquam «Patronum secundarium» addi.

Ob singulares rationes, quae traditionem, consietudinem loci et peculiares circumstantias historicas spectant, Sedes Apostolica raro et relunctanter per indultum concedit, ut alius Sanctus, tanquam «Patronus secundarius», addatur. Quo in casu Patronus secundarius gradu memoriae celebratur.

Manet quidem norma ut, divinis Personis absolute exclusis, in Patronos Sancti solummodo, qui hoc titulo rite coluntur, eligi possunt; non vero Beati, absque peculiari Apostolicae Sedis indulto.

In supradictis documentis argumenta fusius tractantur et definiuntur atque de eis statuitur.

Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum


(RDP: Notitiae 46-2009: 244)