5. Ante biblicas
lectiones, interdum presbyteri vel lectores laici proclamant subtitulos
pericopae vel etiam rubricam: Prima lectio, altera lectio, etc.
Fas est hanc consuetudinem sequi?
Resp.
Patet quod non. Sicut
omnes rubricae, tituli prima lectio, secunda lectio sunt
indicationes in commodum legentis. Circa subtitulos, qui constant, vel ex
sententia e textu decerpta, vel ex compendio ipsius lectionis, sunt pariter
indicationes utiles ad delectum peragendum inter diversos textus, praesertim in
Communibus. Unicus titulus proferendus, ille est quo liber biblicus vel, si
casus fert, eius auctor enuntiatur. Exempli gratia: Lectio Epistolae
secundae beati Pauli apostoli ad Timotheum ... Lectio sancti Evangelii secundum
Marcum.
RDP: Notitiae 14 (1978) 303