Utrum liceat die 1 ianuarii
formularium Missae pro pace adhibere?
R/. Negative.

Praeterea, praemissa partis Missalis Romani, quae ad Missas
ad diversa pertinet, eodem n. 374 Institutionis
Generalis repetito, textum quoque n. 376 refert dicens: «Si autem vera
necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, Missa aut oratio huic
necessitati conveniens, in celebratione cum populo, de iudicio rectoris
ecclesiæ vel ipsius sacerdotis celebrantis adhiberi potest etiam quando
occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris,
feria temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et temporis paschalis post octavam
Paschatis».
Demum, sive in formulario n. 25: «Initio anni civilis» sive
in formulario n. 30: «Pro pace et iustitia servanda», rubrica professe dicit: «Haec
Missa adhiberi nequit in sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, die 1
ianuarii».
RDP: Notitiae 50 (2014) 50