¿El Diácono dice: «Mysterium fidei»?



De Diaconi Monitionibus

Inter monitiones, quae in celebratione Missae ad diaconum pertinent, ab aliquibus enumeratur etiam expressio «Mysterium fidei» post factam consecrationem panis et vini a sacerdote celebrante.

Ad rem quod attinet, animadverti debet quod sequitur. Re quidem vera, verba «Mysterium fidei» inveniuntur in omnibus manuscriptis Canonis romani a saeculo VII et deinceps. Attamen eorum origo omnino ignoratur. Unica indicatio biblica circa illam expressionem habetur in 1 Tim 3, 9 ubMissarum sollemnia, II editio – Wien 1949, II pars, nn. 269 ss).
i «mysterium fidei» universam doctrinam christianam designat vel Dei propositum pro mundi salute (cf. Jungmann,

Iam tempore Consilii ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia viri periti huiusmodi quaestionem examini subiecerant et ad hanc pervenerant conclusionem: expressio «Mysterium fidei» pronuntianda est a sacerdote, non vero a diacono. Omnibus bene perpensis, servanda est rubrica Missalis Romani, quae statuit «Deinde (sacerdos) dicit: "Mysterium fidei"» (Ordo Missae, n. 93).

Rubrica confirmata est in Caeremoniale Episcoporum, n. 155.

 (RDP: Notitiae 24-1988: 152)