Utrum liceat sacerdoti celebranti
communicare solus postquam Sanctam Eucharistiam fidelibus distribuerit aut
Sanctam Eucharistiam distribuere et postea communicare simul cum populo?
℟.
Negative ad utrumque
Huiusmodi usus
sacerdotis celebrantis cuiusdam, ut nempe communicet solummodo postquam sanctam
Eucharistiam fidelibus distribuerit aut, sancta Eucharistia iam distributa,
communicare simul cum omnibus ex singulari opinione manat, qua scilicet
fideles, utpote convivae ad mensam eucharistiam, imprimis inserviantur.
Omnibus in
Ecclesiae Ritibus invenitur ordo traditus ad sacram Communionem accedendi:
antea communicat Episcopus vel sacerdos celebrans, postea alii ministri
secundum ordinem hierarchicum, demum populus. Sacerdos primus communicat non
humanae praestantiae causa, sed ob dignitatem et naturam sui ministerii. Ipse
enim in persona Christi agit, ob integritatem sacramenti et quia populo
congregato praeest: «Ita, dum Presbyteri cum actu Christi Sacerdotis se
coniungunt, cotidie se totos Deo offerunt, et, dum Corpore Christi nutriuntur,
ex corde participant eius caritatem qui se in cibum dat fidelibus» (Presbyterorum
ordinis, n. 13).
In editione
Missalis Romani a Servo Dei Paulo Pp. VI promulgata fidelium communio immediate
sequitur communionem sacerdotis, hoc modo actio unica constituens, aliter ac
forma in editione Missalis Romani quae anno 1962 apparuit, qua communio
sacerdotis disiungitur a communione fidelium per recitationem «Confiteor», per
preces «Misereatur», «Indulgentiam», «Agnus Dei» et «Domine, non sum dignus».
Norma liturgica
vigens statuit: «Sacerdos, quoties sanctam Missam celebrat, toties ad altare
tempore a Missali statuto se communicare debet, concelebrantes vero antequam ipsi
ad distributionem Communionis procedant. Numquam attendat Sacerdos celebrans
vel concelebrans usque ad Communionem populi expletam, ut se communicet» (Redemptionis Sacramentum, n. 97).
(RDP: Notitiae 45-2008: 609)