¿Se puede dar en la mano la comunión bajo las dos especies?


Utrum sacra Communione sub utraque specie per intinctionem distribui possit in manibus fidelium?

R/. Negative.

De modo sanctam Communionem ministrandi agitur Instructio Memoriale Domini, die 29 maii 1969, a Sacra Congregatione pro Cultu Divino edita. Instructio haec completur, in re pastorali, Epistula qua conceditur Conferentiis Episcopalibus indultum distribuendi fidelibus sacram Communionem in manu, cum omnes concesiones requisitae habeantur. Hanc Epistulam S. Congregatio pro Cultu Divino sua cuiusque lingua exaratam Indultum petentibus misit. Publici tamen iuris lingua gallica facta est (cf. Notitiae 5 [1969] 351-353), statuens, quoad ad dubium propositum: si Communio Sanguinis Christi fit per intinctionem, panis eucharisticus nequit poni in manibus fidelium: «Dans le cas de la Communion sous le deux espèces distribuée par intinction, il n’est jamais permis de déposer dans la main du fidèle l’hostie trempée dans le Sang du Seigneur». Ad hanc rem etiam pertinent ea quae scripta sunt in Institutione Generali Missalis Romani circa Rituum Commmunionis sub utraque specie per intinctionem, ubi implicite modus distribuendi super linguam indicatur: «Singuli communicandi accedunt, debitam reverentiam faciunt et stant coram sacerdote tenentes patinam sub ore. Sacerdos partem hostiae in calicem intingit et aem ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus autem respondet: Amen, et a sacerdote Sacramentum recipit, ac postea recedit» (n. 246b). Ex contextu normarum evidenter apparet ne Sacra Communio per intinctionem in manibus fidelium distribuatur.

Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP4: Notitiae 34-1998: 273-274)