Ir al contenido principal

¿Quién y dónde se custodia la llave del Sagrario?


Quaenam sunt dispositiones quae ad clavem Tabernaculi custodiendam attinent

Ritus, qui inscribuntur De sacra communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, die 21 iunii 1973 promulgati declarant: «Clavis tabernaculi, in quo santissima Eucharistia asservatur, diligentissime custodiri debet a sacerdote qui ecclesiae vel oratorii curam habet, vel a ministro extraordinario cui facultas distribuendi sacram communionem data est» (n. 10). Similiter CIC, can. 938 §5 statuit: «Qui ecclesiae vel oratorii curam habet, prospiciat ut clavis tabernaculi, in quo santissima Eucharistia assservatur, diligentissime custodiatur».

Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP1: Notitiae 33-1997: 31)