Ir al contenido principal

¿En qué momento se bendice la patena?


Quodnam momentum sit patenae utendae in celebratione Missae et utrum ea benedicenda sit

Iuxta Institutionem Generalem Missalis Romani, n. 298: «Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur». Patena, ex solida et nobili materia confecta, antequam adhibeatur, oportet benedicatur. Quilibet sacerdos patenam benedicere potest, dummodo secumdum normas, quae in supradictae Institutione generali (nn. 290-295), indicantur, confecta sint. Quamobrem patenam benedicere oportet ritu in Pontificali Romano descripto, in parete Ordini dedicationis ecclesiae et altaris (Caput VIII, Ordo benedictionis calicis et patenae) dicata. Benedictio patenae intra Missam (ibidem, nn. 5-14) et extra Missam (ibidem, nn. 15-23) adhibere potest.

Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP4: Notitiae 33-1997: 322)