Ir al contenido principal

¿Qué ocurre en el «Per Ipsum» si hay varios concelebrantes presentes?

Capilla de los Heraldos del Evangelio
en Camarenilla (Toledo)
Utrum liceat pluribus sacerdotibus concelebrantibus, ut quisque calicem quendam accipiat ante doxologiam finalem Precis Eucahristicae?

R/. Negative.

Elevatio hostiae et calicis non est quidem gestus, qui munus tantum exsequitur hostiam et calicem conspectui populi praebendi, ut ab omnibus videantur, sed ritualiter exprimit quod verbis a Sacerdote in doxologia finali Precis Eucharisticae dicitur.

Institutio Generalis Missalis Romani, ad n. 180, in Missa cum diacono explicanda, sic affirmat: «Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, [diaconus] calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populum Amen acclamaverit».

Reprobandus igitur est usus, quo omnes vel plures concelebrantes ad altare tempore doxologiae finalis proxime accedunt ut calices accipiant. Potius celebranti et diacono vel uni concelebranti relinquendum est munus calicis elevandi.

Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RPD2: Notitiae 46-2009: 171)