Ir al contenido principal

Liturgia de la Palabra y Ambón

Quo loco Verbum Dei intra missam annuntiari debet, necnon quomodo ipse locus rite disponendus sit?

R/. In aula ecclesiae haberi debet locus elevatus, stabilis, congrue dispositus et convenienter nobilis, qui simul respondeat dignitati verbi Dei, clare fidelibus in memoriam revocet in Missa mensam tum verbi Dei tum Corporis Christi parari, aptime denique valeat ad fidelium auditionem et attentionem, inter liturgiam verbi, adiuvandam. Ideo studendum est pro cuiusque ecclesiae structura, congruentiae ac coiunctioni ambonis cum altare.

Ut ambo celebrationibus apto modo inserviat amplus sit, cum aliquando super eum sistere debeant plures ministri. Insuper curandum est ut lectores in ambone sufficienti illuminatione ad textum legendum gaudeant et, pro opportunitate, hodierna instrumenta technica adhibere possint ut a fidelibus commode audiri valeant.


Qui ambo convenienter pro sua structura modo stabili vel occasionaliter, saltem diebus sollemnibus, sobrie decoretur.

Cum ambo locus sit ex quo verbum Dei per ministros annuntiatur, lectionibus, psalmo responsorio et praeconio paschali sua natura reservari debet. Homilia tamen et oratio fidelium ex ambone proferri possunt ex intima conexione harum partium cum tota liturgia verbi. Minus vero congruit ad ambonem alios ascendere, v.g. commentatorem, cantorem aut moderatorem cantus (cf. Ordo Lectionum Missae, editio altera, Praenotanda, nn. 32-34).

In casu vero quo sacerdos qui, parvo adstante coetu, celebret, sine sede celebranti destinata ac sine loco proprio pro Liturgia verbi peragenda (quod habetur, ex. gr., in peregrinatione vel intra missam in domo infirmi) opus est saltem sedem pro celebrante et pluteum mobilem pro lectore disponere. Serventur enim semper ut locus proclamationis Verbi Dei distinctus sit ab altari quod «duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altari sacrificii et mensam Domini» (cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1383). Quoties tamen necessitas id postulet et physice impossibile sit locum pro Liturgia verbi ab altari separare, potest Verbum Dei ex eo annunciari, Lectionario super altaris «legile» exstante. Quod «legile» manifeste collocari debet in loco aptiore, verbi gratia in medio altaris (cf. Notitiae 14 (1978) 302).

Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP1: Notitiae 34-1998: 59-60)