Escultor Pérez Rojas, Multiplicación de los panes y los peces. Cofradía de la Sagrada Cena, Málaga |
R/. Certo patet
ex ipsis documentis Sanctae Sedis ut in dioecesibus, ubi panis eucharisticus
ponitur in manibus fidelium, integrum eis tamen ius super linguam eum
recipiendi. Contra normas ideo agunt sive qui communicantes obligatione
adstringunt ad sacram communionem tantummodo in manibus recipiendam, sive qui
renuunt christifidelibus Communionem in manu recipendi in dioecesisbus, quae
hoc indulto gaudent.
Attentis normis
de sacra communione distribuenda, peculiari modo curent ministri ordinarii et
extraordinarii, ut statim hostia a christifidelibus sumatur, ita ut nemo
discedat cum specibus eucharisticis in manu.
Meminerint tamen
omnes saecularem traditionem esse hostiam super linguam accipere. Sacerdos celebrans,
si adsit sacrilegii periculum, communionem in manu fidelibus non tradat, et
certiores faciat eos de fundamento huius procedendi modi
Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
(RPD3: Notitiae 35-1999: 160-161)