Utrum in offertorio ad
altare ferri possint linteamina eiusdem cum candelabris in processione donorum?
R/. Negative.
Raúl Berzosa, Institución de la Eucaristía (detalle) |
Ad offertorium
(cf. n. 49 eiusdem Institutionis):
«Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae
eucharisticae, praeparatur, cum corporale, purificatorium. Missale et calix,
nisi abacum paratur, in eo collocantur. Oblationies deinde afferuntur: panis et
vinum laudabiliter a fidelibus praesentatur, a sacerdote autem vel a diacono loco
opportuno accipiuntur et super altare deponuntur comitantibus formulis statutis».
Notetur hic de tobalea ponenda nihil dicitur.
Animadvertitur in
celebratione tantum Feriae VI Hebdomadae Sanctae altare, per exceptionem, sine
ornamentis, initio celebrationis, sit oportere; cf. Missale Romanum, Feria VI in Passione Domini, n. 2: «Altare omnino
nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis». Post adorationem
crucis, «super altare extenditur tobalea, et ponitur corporale et liber» (ibidem, n. 21).
Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
(RPD4: Notitiae 35-1999: 456)