Ir al contenido principal

El administrador diocesano y el sacramento de la confirmación

Utrum Administrator dioecesanus, qui, sede vacante, dioecesim gubernet, officium habeat et ius sacramentum confirmationis conferendi fidelibus illius dioecesis, necnon ipsam facultatem determinatis prebyteris concedendi.

R/. Cum christifidelibus ius officiumque sit, ut adiumentum ex sacramento confirmationis accipiant (cf. can. 213; 843 § 1; 890), et Episcopus dioecesanus obligatione teneatur curandi, ut petentibus conferantur (cf. can. 885 §§ 1 et 2), sequitur ut Administrator dioecesanus, cui aequum officium est ac Episcopo dioecesano (cf. can. 427 § 1), ipso iure facultatem habet sacramentum confirmationis conferendi.

Si necessitas id requirat, potest etiam Administrator diocesanus facultatem concedere determinatis presbyteris, ut hoc sacramentum administrent (cf. can. 427 § 1; 884 § 1; 885 §§ 1 et 2).

Administrator dioecesanus, facultate confirmationem valide ministrandi gaudet tantummodo in territorio diocesis suae curae pastorali commisso.

Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RPD2: Notitiae 35-1999: 160)