Utrum in Missae Celebratione
christifidelibus genuflectendum sit tempore consecrationis

Contingit tamen
certis in ecclesiis sublata sunt genuflexiora, quapropter fideles tantum stare
vel sedere possunt, non sine detrimento reverentiae et adorationis Eucharistiae
debitae. Nihil impedit quominus fideles genuflexi maneant humi ad suam
adorationem manifestandam, quamtumvis res incommoda inveniatur. In casibus, in
quibus rationabiles causae genuflectionem impediunt, inclinatio corporis et
modus digne sese gerendi, signa erunt reverentiae et adorationis manifestandae
tempore consecrationis.
Ea quae supra
definiuntur minime supervacanea censenda sunt, quia eo tendunt, ut unitas sese
gerendi habeatur in coetu qui Eucharistiam celebrat, et ideo manifestertur
unitas in fide et in cultu communitatis. Videntur saepe fideles post
consecrationem corporis habitu diverso quasi oblivisci se esse participes
Liturgiae Ecclesiae, quae est summa actio communitatis, et non tempus sese
alienandi in actionem devotionis privatae. Quod etiam expresse et accurate
definitur in Can. 837, § 1. Actiones
liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae ipsius, quae
est «unitatis sacramentum», scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et
ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et
afficiunt; singula vero membra ipsius attingunt diverso modo, pro diversitate
ordinum, munerum et actualis participationis. § 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem
secumferant, ubi id fieri potest, cum frecuentia et actuosa participatione
christifidelium celebrentur.
Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
(RPD1: Notitiae 35-1999: 41-42)