Norma liturgica vigens, quae principium theologicum in sapientia Patrum radicatum tradit, necessitatem omni cum evidentia confirmat ut Episcopus celebrationi praesit, sive ipse celebret Eucharistiam sive non.
Caeremoniale Episcoporum, enim, ad n. 18 dicit: "In quavis altaris communitate, sub Episcopi sacro ministerio congregata, exhibetur symbolum illius caritatis et unitatis Corporis mystici, sine qua non potest esse salus. Maxime proinde convenit, ut quando Episcopus alicui actioni liturgicae interest, ubi populus est congregatus, ipse, utpote plenitudine sacramenti Ordinis insignitus, celebrationi praesit. Quod fit non ad sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce mysterium Ecclesiae. Decet etiam Episcopum presbyteros sibi in celebratione consociare. Si vero Episcopus Eucharistiae praesideat quin celebret, ipse liturgiam verbi moderetur et Missam ritu dimissionis concludat".
Tamen, "ob iustam causam Missae intersit quin tamen eam celebret, praestat, nisi alius Episcopus sit celebraturus, ipsum celebrationi praesidere, saltem liturgiam verbi celebrando et populum in fin benedicendo. Quod valet praesertim de iis celebrationibus eucharisticis in quibus ritus aliquis sacramentalis vel consecratorius aut benedictionalis peragendus sit" (n. 175). In hoc casu Episcopus Missam participet "mozeta et rocheto indutus, non tamen in cathedra, sed loco aptiore pro ipso parato" (n. 186).
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
(RPD1: Notitiae 46-2009: 170)