An liceat Pretiosissimum Sanguinem Christi pro Adoratione Eucharistica Ostendere
R./ Negative et ad mentem
Mens est: expositio sanctissimae Eucharistiae, iuxta normas librorum liturgicorum, fieri potest sive cum pyxide sive cum ostensorio (De sacra communione et de cultu mysterii Eucharistici extra Missam, n.82), salva doctrina Ecclesiae, quae docet sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum esse et sumit.
Normae vigentes omnino prohibent asservationem Pretiosissimi Sanguinis Christi post Missam celebratam, sicut legitur in Instructione Inaestimabile donum (1970), n.14: "Vinum consecratum ex contrario statim post communionem sumi debet neque asservari licet. Attendatur autem, ut sola consecretur vini copia ad communionem necessaria". Idem requiritur etiam ab Institutione Generali Missalis Romani (tertia editio typica), nn. 163, 182, 247, 249, et ab Instructione Redemptionis Sacramentum (2004), n.107.
Ius permittit, ut, in casu necessitatis a Codice Iuris Canonici (can. 925) descripto, aegroto, qui ob infirmitem Eucharisticam sub specie panis sumere nequit, sub specie tantummodo vini communicare liceat. Hoc in casu aut Missa ad normam iuris in loco celebratur, ita ut sacerdos statim Sanguinem Christi ministrare possit, aut Pretiosissimus Sanguis post Missam in ecclesia vel oratorio celebratam in vaso opportune obtuto in tabernaculo asservatur. Quod autem, cum sit casus necessitatis, nullomodo ordinarium consideretur. Insuper, ne speciem vini consecrati corrumpatur, communionem necesse est fieri intra breve tempus.
Ecclesia vitat Pretiosissimi Sanguinis asservationem praesertim ob periculum repentinae et inevitabilis corruptionis speciei vini atque ob difficultatem Sanctissimum sub illa specie pro aegroti communione sine discrimine afferendi atque versandi.
A fortiori, igitur, non licet asservare vel ostendere Pretiosissimum Sanguinem Christi pro adoratione Sanctissimi Sacramenti, sive per se sive una cum sacra hostia consecrata. Insuper, reprobandus est usus ostensoria conficiendi vel adhibendi, in quibus sit vasus ad Sanguinem Christi accipiendum.
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
(RDP1: Notitiae 44-2007: 182-183)