¿"Primeras Comuniones" el Jueves Santo?

Utrum deceat primam Communionem celebrare Quinta feria Hebdomadae Sanctae intra Missam "in Cena Domini"?

R./ Negative

Sane quidem a Sacramento Baptismatis et Confirmationis seiuncta, prima plena participatio Eucharistiae cum sacrae Communionis receptione est Sacramentum quoddam initiationis christianae, theologice cum Pascha sociatum et sub specie celebrationis intra Vigiliam Paschalem constitutum (cf. Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda, nn. 49, 58), alveus naturalis trium sacramentorum, quae, inter se intime coniuncta, "ad plenam staturam perducant christifideles, qui missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent" (Ordo baptismi parvulorum, De initiatione christiana, Praenotanda generalia, n.2). Cum vero radix et nucleus omnium celebrationum diei dominici per circulum anni liturgici sit Vigilia Paschalis, statuitur, ut, quantum potest, sacramenta initiationis christianae celebrentur, nisi per Vigiliam, nempe "die dominico" (cf. Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda, n. 59).

Non decet, igitur, primam plena participatio Eucharistiae, seu "prima Communio", in Missa "in Cena Domini" celebrare, non modo ratione mere theologica habita, sed etiam pastorali, cum populum a medio evento historico-salvifico celebratio haec distrahat eo tridui sacri die commemorato: "Tota animi attentio verti debet ad mysteria quae in Missam potissimum recoluntur: scilicet institutio Eucharistiae, Ordinis sacerdotalis institutio et mandatum Domini de caritate fraterna: quae quidem in homilia illustrentur" (Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum: Litt. Circ. De festis paschalibus praeparandis et celebrandis, n. 45).

Progrediente evolutione anni liturgici, exorta est autem celebratio quae, licet propriis peculiaribus, elementa tamen quaedam Missae "in Cena Domini" reduplicat, scilicet sollemnitas SS.mi Corporis et Sanguinis Christi. Haec sollemnitas, sicut et Dominicarum Paschae et Temporis "per annum" celebrationes, aptiora praeberent adiuncta celebrationi primae participationis Eucharistiae.

Congregatio de Culto Divina et Disciplina Sacramentorum

(RDP2: Notitiae 38-2002: 491)