Ir al contenido principal

¿Podría hacerse un Sagrario usando como material el cristal?

An non liceat Tabernaculum, quo Ss.mum Sacramentum asservatur, a vitro conficere.

R/. Negative

Vitrum ex natura sua simul transparens et fragile, immo comminuibile est. Attamen, normae vigentes de tabernaculo statuuntur, non solum ut idem collocetur pro "cuiusque ecclesiae structurata et iuxta legitimas locorum consuetudines, [...] in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata, et ad orationem apta" (Institutio Generalis Missalis Romani [2000], n. 314; cf. Codex Iuris Canonici, can. 938 p.2; cf. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, n. 54; Instr. Inter Oecumenici, n. 95; S. Congr. de Sacramentis, Instr. Nulo unquam tempore, diei 28 maii 1938, n. 4: AAS 30 [1938] pp. 199-200; Rituale Romanum, De Sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, editio typica 1973, nn. 10-11).

Necessaria haec inviolabilitas e fide christiana exoritur, quemadmodum reverentia erga Corpus Domini habenda requirit, ut "quam maxime periculum profanationis" sacrarum specierum eucharisticarum videtur (ibidem). Quapropter Concilium Vaticanum II decrevit, ut leges ecclesiasticae de tabernaculi securitate perinde ac de nobilitate et dispositione eius tractantes recognoscerentur (Sacrosanctum Concilium, n. 128). Nostris vero diebus, non raro, quod valde dolendum, tabernacula violantur, ita ut "optimum sane consilium foret si tabernaculum sit vera arca ferrea, quam vocant vulgo cassaforte, coffre-fort cum clave" (Instr. Nullo unquam tempore, n. 4).

Tum ex natura liturgicae celebrationis tum ex nexu asservationis Ssmae. Eucharistiae cum Missae celebratione, ne materia transparens in tabernaculo conficiendo sit sumenda, consequitur. "Ratione" enim "signi magis congruit", ut in Missae celebratione "presentia eucharistica Christi, quae fructus est consecrationis et ut talis apparere debet", ita adsit, ut a fidelibus videri nequeat (cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, n. 55; cf. etiam Institutio Generalis Missalis Romani [2000], n. 315). Igitur, etiam prohibetur "celebratio Missae perdurante expositione Ss.mi Sacramenti, in eadem aula ecclesiae". Nam "celebratio mysterii eucharistici modo perfectiore includit illam communionem internam ad quam expositio intendit fideles adducere, et ideo tali subsidio non indiget" (ibidem, n. 61). Insuper, attendendum est Ecclesiae traditionem requirere, ut, praeterquam in celebratione Missae et in sacra Communione infirmis extra Missam distribuenda, sacra species eucharistica oculis hominum in aliis tantum temporibus exponatur, quibus ei peculiaris honor et cultus adorationis tribui potest.

Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP1: 37-2001; 18)