Quibus in diebus Ecclesiam dedicare convenit?Ad novam ecclesiam dedicandam commendatur ut dies eligeatur, quo fideles frequentiores convenire possint, praesertim dies dominica. Cum in hoc ritu sensus dedicationis omnia pervadat, dedicatio novae ecclesiae peragi nequit diebus quibus mysterium quod eo die commemoratur praetermitti nullatenus decet: in Triduo Paschali, in Nativitate Domini, in Epiphania, in Ascensione, in Dominica Pentecostes, in Feria IV Cinerum, in feriis Hebdomadae sanctae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum (cf. Ordo Dedicationis Ecclesiae, n. 7)
Non expedit, ex altera parte, tanquam diem Dedicationis ecclesiae eum eligere quo stabiliter sollemnitas sive festum Domini, Beatae Mariae Virginis seu cuiusdam Sancti celebretur. Exempli gratia: evenit, si Festum Transfigurationis Domini eligatur quod, ut Festum Domini, semper die 6 augusti celebratur etiam si hoc die dominica incidit, quod in paroecia vel quodam loco ad celebrandum Ritum Dedicationis Ecclesiae seu Anniversarium Dedicationis, necesse est ut celebratio Transfigurationis Domini omittatur seu ad alium diem transferatur.
Similes difficultates reperiuntur etiam quando desideratur unire in unam celebrationem sollemnitatem Tituli et illam Anniversarii Dedicationis cuiusdam Ecclesiae: secundum normas liturgicas et singulari quidem modo ad normam Tabulae dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae praevalet semper solemnitas diei Anniversarii Dedicationis super illam Tituli. Ambae, tamen, considerandae sunt sicut celebrationes peculiaris notionis singularisque momenti.
Nadie duda que el día más conveniente es el Domingo; aunque queda también abierto el poder hacerlo otros días al decir: "quo fideles frequentiores convenire possint".
ResponderSuprimirLa nota nos hace un listado de días en los que, tal como dice el nº7 del "Ordo Dedicationis Ecclesiae" no está permitido: Triduo Pascual, Natividad del Señor, Epifanía, Ascensión, Pentecostés, Miércoles de Ceniza, Semana Santa y Conmemoración de Todos los fieles difuntos.
También dice la Nota que si el Aniversario de la Dedicación cae en Domingo, aunque sea una Fiesta del Señor o de la Virgen, se debe pasar al día más cercano, prevaleciendo así el "Dies Domini" sobre todo, tal como podemos ver en la "Tabulae dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae".