¿Pueden confesarse los Fieles durante la celebración de la Santa Misa?

Quaenam sunt dispositiones quae ad momentum celebrationis sacramenti Paenitentiae spectant: utrum, exempli gratia, christifideles perdurante Missae celebratione ad sacramentum Paenitentiae accedere possunt?

De tempore celebratione sacramenti Paenitentiae praecipuae normae inveniuntur in Instructione Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, ubi commendatur, ut "fideles ad eum adducantur extra Missam celebrationem, praesertim horis statutis, ad sacramentum Paenitentiae accedant, ita ut eius administratio cum tranquillitate et ipsorum vera utilitate fiat, neve ipsi ab actuosa Missae partecipatione impediantur" (n. 35). Quae etiam in Praenotandis Ordinis Paenitentiae denuo proponuntur (n. 13), ubi tamen declaratur, ut "reconciliatio paenitentium omni tempore ac die celebrari potest" (ibidem).

Quod tamen quamquam consilium a pastoribus intellegi debet ad pastoralem curam christifidelium, quos hortari et adiuvare ne omitant, ut in sacramento Paenitentiae bonum animae quaerant et ad eum pro posse accedant extra tempus et locum celebrationis Missae. Altera ex parte haec norma nullo modo prohibet sacerdotibus, praeter illum Sanctam Missam celebrantem, confessiones fidelium audire, qui id desiderent etiam tempore celebrationis Missae.

Hac praesertim aetate, qua ab multis ecclesialis significatio peccati et sacramenti Paenitentiae obscuratur et desiderium accedendi ad sacramentum Paenitentiae valde minuitur, pastores omnibus viribus suis favere debent frequens usus huius Sacramenti inter fideles. Ideo in can. 986 § 1 Codicis Iuris Canonici leguntur: Omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi comissorum, qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum commodum statutis, accedendi.

Celebratio re vera sacramenti Paenitentiae unum e ministeriis propiis sacerdotis est. Christifideles autem non solum obligatione tenentur peccata confitendi (cf. can. 989), verum etiam ius est eis ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant (can. 213).

Licere quidem patet etiam perdurantibus Missarum sollemnibus confessionem suscipere quotiescumque praevidetur fideles illud petere ministerium. Si concelebratio fit, enixe rogatur ut aliqui sacerdotes abstineat a concelebratione ita ut praesto essse possint fidelibus qui ad sacramentum Paenitentiae accedere velint.

In mentem autem revocandum est, non licere sacramentum Paenitentiae cum Sancta Missa unire, ita ut fiat unica celebratione liturgica.


Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP3: 37-2001: 260)