Del Martirologio Romano:
Del Missale Romanum (3ed):
FEBRUARIUS
Die 2 februarii
IN PRÆSENTATIONE DOMINI
Festum
De benedictione et processione candelarum
Forma prior: Processio
1. Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel in alio loco apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles tenent in manibus candelas non accensas.
2. Accedit sacerdos cum ministris, indutus paramentis albis sicut ad Missam; sed pro casula sacerdos sumere potest pluviale, quod deponit, expleta processione.
3. Dum accenduntur candelæ, cantatur antiphona vel alius cantus aptus.
4. Sacerdos, cantu absoluto, ad populum conversus dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Postea populum de more salutat, ac deinde introductoriam monitionem profert, qua fideles ad celebrandum ritum huius festi actuose et conscie invitantur, his vel similibus verbis:
Fratres caríssimi: Ante dies quadragínta celebrávimus cum gáudio festum Nativitátis Dómini. Hódie vero occúrrit dies ille beátus, quo Iesus a María et Ioseph præsentátus est in templo, extérius quidem legem implens, rerum veritáte autem occúrrens pópulo suo credénti. Spíritu Sancto impúlsi, in templum venérunt beáti illi senes et cognovérunt Dóminum eódem Spíritu illumináti, et conféssi sunt eum in exsultatióne. Ita et nos, congregáti in unum per Spíritum Sanctum, procedámus ad domum Dei óbviam Christo. Inveniémus eum et cognoscémus in fractióne panis, donec véniat maniféstus in glória.
5. Post monitionem sacerdos benedicit candelas, dicens, extensis manibus:
Orémus.
Deus, omnis lúminis fons et orígo, qui iusto Simeóni Lumen ad revelatiónem géntium hódie demonstrásti, te súpplices deprecámur, ut hos céreos sanctificáre tua + benedictióne dignéris, tuæ plebis vota suscípiens, quæ ad tui nóminis laudem eos gestatúra concúrrit, quátenus per virtútum sémitam ad lucem indeficiéntem perveníre mereátur.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Vel:
Deus, lumen verum, ætérnæ lucis propagátor et auctor, córdibus infúnde fidélium perpétui lúminis claritátem, ut, quicúmque in templo sancto tuo splendóre præséntium lúminum adornántur, ad lumen glóriæ tuæ felíciter váleant perveníre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Et aspergit candelas aqua benedicta, nihil dicens, incensum imponit ad processionem.
6. Tunc sacerdos accipit a diacono vel ministro candelam accensam sibi præparatam et incipit processio, clamante diacono (vel, eo deficiente, ipso sacerdote):
I
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... Quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium...
II
Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quæ est cæléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriæ novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum eum esse vitæ et mortis, et Salvatórem mundi.
8. Ingrediente processione in ecclesiam, cantatur introitus Missæ. Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem, ubi, deposito pluviali, si illud adhibuit in processione, et assumpta casula, post cantatum hymnum Glória in excélsis, dicit de more collectam. Missa prosequitur modo consueto.
Forma altera: Introitus sollemnis
9. Sicubi processio fieri nequit, fideles congregantur in ecclesia, candelas in manibus tenentes. Sacerdos, indutus sacris vestibus pro Missa coloris albi, cum ministris et aliqua deputatione fidelium accedit ad locum aptum, vel ante portam vel in ipsa ecclesia, ubi saltem magna pars fidelium ritum commode participare possit.
10. Cum sacerdos ad locum pro benedictione candelarum statutum pervenerit, accenduntur candelæ, dum canitur antiphona Ecce Dóminus (n. 3), vel alius cantus aptus.
11. Deinde sacerdos, post salutationem et monitionem, benedicit candelas, ut supra nn. 4-5; et fit processio ad altare, cum cantu (nn. 6-7). Ad Missam ea servantur quæ supra n. 8 indicantur.
Ad Missam
Ant. ad introitum Cf. Ps 47, 10-11
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus,
ita et laus tua in fines terræ; iustítia plena est déxtera tua.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári.
Per Dóminum.
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo.
Super oblata
Gratum tibi sit, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ munus oblátum, qui Unigénitum Fílium tuum voluísti Agnum immaculátum tibi offérri pro sǽculi vita.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Præfatio: De mysterio Præsentationis Domini.
Tonus sollemnis
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Textus sine cantu:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Quia coætérnus hódie in templo tuus Fílius præsentátus glória Israel et lumen géntium a Spíritu declarátur. Unde et nos, Salutári tuo in gáudiis occurréntes, cum Angelis et Sanctis te laudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Ant. ad communionem Lc 2, 30-31
Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Post communionem
Per hæc sancta quæ súmpsimus, Dómine, pérfice in nobis grátiam tuam, qui exspectatiónem Simeónis implésti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscípere mererétur, ita et nos, in occúrsum Dómini procedéntes, vitam obtineámus ætérnam.
Per Christum.