¿Es obligatorio arrodillarse en la Consagración?

Utrum in Missae Celebratione christifidelibus genuflectendum sit tempore consecrationis

Etiamsi Conferentiae Episcoporum est gestus et corporis habitus in Ordine Missae descriptos ingenio populorum aptare (cf. Sacrosanctum Concilium, n. 39), ad hanc quaestionem solvendam serventur dispositioes forte a competenti auctoritate datae, cf. Institutio Generalis Missalis Romani quae in numero 21 regulas simplicissimas dat: «Genuflectant vero [fideles], nisi ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem». Practice, fideles genuflexi manent ab epiclesi ante consecrationem usque ad acclamationem post consecrationem.

Contingit tamen certis in ecclesiis sublata sunt genuflexiora, quapropter fideles tantum stare vel sedere possunt, non sine detrimento reverentiae et adorationis Eucharistiae debitae. Nihil impedit quominus fideles genuflexi maneant humi ad suam adorationem manifestandam, quamtumvis res incommoda inveniatur. In casibus, in quibus rationabiles causae genuflectionem impediunt, inclinatio corporis et modus digne sese gerendi, signa erunt reverentiae et adorationis manifestandae tempore consecrationis.

Ea quae supra definiuntur minime supervacanea censenda sunt, quia eo tendunt, ut unitas sese gerendi habeatur in coetu qui Eucharistiam celebrat, et ideo manifestertur unitas in fide et in cultu communitatis. Videntur saepe fideles post consecrationem corporis habitu diverso quasi oblivisci se esse participes Liturgiae Ecclesiae, quae est summa actio communitatis, et non tempus sese alienandi in actionem devotionis privatae. Quod etiam expresse et accurate definitur in Can. 837, § 1. Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae ipsius, quae est «unitatis sacramentum», scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius attingunt diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis. § 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem secumferant, ubi id fieri potest, cum frecuentia et actuosa participatione christifidelium celebrentur.

Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RPD1: Notitiae 35-1999: 41-42)